Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Dan

III Reg 4:25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
III Reg 12:29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
III Reg 12:30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
III Reg 15:20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet terram Nephthali.
IV Reg 10:29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan.
I Par 2:2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
I Par 12:35 De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti.
I Par 21:2 Dixitque David ad Joab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
I Par 27:22 Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israël.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
II Par 16:4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël: qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
II Par 30:5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
Ier 4:15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
Ier 8:16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus: a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.
Ezech 27:19 Dan, et Græcia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua.
Ezech 48:1 Et hæc nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath: et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
Ezech 48:2 Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
Ezech 48:32 Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portæ tres: porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
Amos 8:14 qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.