EGO flos campi, et lilium convallium.

2 SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

5 Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7 SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8 SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10 En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15 SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas