ORTIS in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas!
Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit.
An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios:
ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis:
et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ.
Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel.
•
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.
Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:
et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
•
Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta,
et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis.
Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati.
Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam:
et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim:
et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo.
Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas