O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:

2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, 4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! 5 Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.

6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: 7 non est enim in inferno accusatio vitæ.

8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.

9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.

11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.

14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. 15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.

16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.

17 Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?

18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo:

20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.

21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: 22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: 24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.

27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.

28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas