DOMINE, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.

2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,

3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? 4 Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. 5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me. 6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

7 Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. 8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.

9 Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa.

10 Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis. 11 Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. 12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. 13 Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:

14 et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius.

15 Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob.

16 Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.

17 Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.

18 Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis: 19 ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.

20 Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.

21 Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. 22 Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat:

23 et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem. 24 Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem. 25 Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?

26 Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

27 Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: 28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.

29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.

30 Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.

31 Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. 32 Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio:

33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. 34 Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur:

35 non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum:

36 derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. 37 Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. 38 Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas