E æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis;
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
•
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus;
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
•
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
•
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
•
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
•
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios;
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
•
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis;
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
•
Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
•
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
•
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas:
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas