N gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.
•
Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
•
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.
Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
•
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.
Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas