NABUCHODONOSOR rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis. 2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex. 3 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex: 4 et præco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis: 5 in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. 6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. 7 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.

8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos: 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in æternum vive! 10 tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: 11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. 12 Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. 13 Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. 14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? 15 nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?

16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. 17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. 18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. 19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. 20 Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis. 21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis: 22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. 23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.

24 Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino. 25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: 26 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula: 27 quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera. 28 Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. 29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus: 30 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. 31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti; 32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram. 33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.

34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum: 35 neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum, 36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris; 37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. 38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, 39 ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. 40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te. 41 Et nunc sequimur te in toto corde; et timemus te, et quærimus faciem tuam. 42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ. 43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine; 44 et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala: confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: 45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.

46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: 48 et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis. 49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.

51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: 52 Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. 53 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula. 54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula. 55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula. 56 Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.

57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 58 Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 59 Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.

60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 61 Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 63 Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 65 Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 66 Benedicite, ignis et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 67 Benedicite, frigus et æstus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 68 Benedicite, rores et pruina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 69 Benedicite, gelu et frigus, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 70 Benedicite, glacies et nives, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 71 Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. 72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 74 Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula. 75 Benedicite, montes et colles, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 77 Benedicite, fontes, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 78 Benedicite, maria et flumina, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 79 Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 82 Benedicite, filii hominum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 83 Benedicat Israël Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula. 84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 85 Benedicite, servi Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 86 Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. 88 Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula: quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis: et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. 89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. 90 Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.

91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex. 92 Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. 93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. 94 Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. 95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago: qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. 96 A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. 97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.

98 Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. 99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare 100 signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas