ED parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant,
congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judæos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium:
nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
Ingressus autem Judæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat.
•
Ut autem Machabæus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
Ibant igitur prompti, de cælo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos:
universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
•
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos:
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.
•
Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem.
Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quæ per illos significabantur, implerem.
Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit.
Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.
De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
•
Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem.
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
•
Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem.
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.
Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
•
Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.
De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus.
Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas