UM autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:
et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
•
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:
filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
•
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:
et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.
•
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris.
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
•
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas