Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

susceptor

Ps 3:4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
Ps 17:3 Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
Ps 45:8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 45:12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.
Ps 53:6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Ps 58:10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es.
Ps 58:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
Ps 58:18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.
Ps 61:3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius.
Ps 88:27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
Ps 118:114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Ps 143:2 Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi; qui subdit populum meum sub me.