Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sanctificatio

Num 6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
Ps 113:2 facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
Ps 131:18 Inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Ezech 37:28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
Amos 7:13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
I Cor 1:30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
I Thess 4:3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,