Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præcedet

Ex 32:34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
Ex 33:14 Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
Deut 3:28 Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
Ps 96:3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
Isa 52:12 Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.
Lc 1:17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.