Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

occurreret

Gen 27:20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Gen 46:28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
II Reg 18:9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.
II Reg 19:15 Et reversus est rex: et venit usque ad Jordanem, et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
I Mach 11:22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.