Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

malus

I Reg 16:15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
I Reg 16:16 Jubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
I Reg 16:23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
I Reg 16:23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus.
I Reg 18:10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam,
I Reg 19:9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul, sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
III Reg 5:4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum: et non est satan, neque occursus malus.
I Par 2:3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
Iob 21:30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Prov 17:11 Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Cant 2:3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Eccli 6:1 Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.
Eccli 14:10 Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
Eccli 31:14 Memento quoniam malus est oculus nequam.
Isa 30:17 Mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
Isa 33:23 Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum; claudi diripient rapinam.
Ier 23:10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti: factus est cursus eorum malus: et fortitudo eorum dissimilis.
Mt 12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
Mt 13:19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
Mt 24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Mc 7:22 furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Lc 6:45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Eph 4:29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.