Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

judicandum

III Reg 7:8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
I Par 26:29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
Iob 31:14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
Isa 3:13 Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
I Cor 6:4 Sæcularia igitur judicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.