Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

divitiis

Gen 45:23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Ios 22:8 dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris.
I Reg 17:25 Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
III Reg 10:2 Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu, et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
III Reg 10:23 Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
I Par 29:28 Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria: et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
II Par 9:22 Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
Iob 21:7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Iob 31:25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea:
Ps 36:3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Ps 118:14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
Prov 11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.
Prov 13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Eccles 7:12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
Eccli 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
Ier 9:23 Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
Dan 11:2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.
Lc 8:14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum.