Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

disciplina

Iudith 11:6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo, quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus, et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
Iob 17:4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
Iob 33:16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
Ps 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepit me; et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Ps 17:36 et dedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepit me; et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
Prov 15:33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.
Sap 7:16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Eccli 1:7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
Eccli 1:34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
Eccli 11:15 sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
Eccli 17:5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.
Eccli 19:19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia.
Eccli 33:25 Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
Eccli 33:26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
Eccli 42:5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
Eccli 42:8 De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.
Isa 53:5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.
Dan 1:4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
Eph 6:4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
II Tim 2:23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
Heb 12:7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
Heb 12:11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.