Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

diligentibus

Deut 5:10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.
Deut 7:9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
Ps 118:165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Ps 121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Eccli 1:10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
Dan 9:4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua:
Rom 8:28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Iac 1:12 Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Iac 2:5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?