Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

descenderet

Ex 34:29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Num 11:9 Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
I Reg 23:8 Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David, et viros ejus.
I Reg 25:20 Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus: quibus et illa occurrit.
Iudith 10:11 Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis?
Lc 10:31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.
Io 4:47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.