Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cantabo

II Reg 22:50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo:
Ps 26:6 In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino.
Ps 56:8 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam.
Ps 58:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
Ps 74:10 Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob.
Ps 88:2 Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Ps 100:1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,
Ps 107:2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
Ps 143:9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.
Rom 15:9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.