Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Subito

Iob 34:20 Subito morientur, et in media nocte: turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Ps 63:6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
Ier 51:8 Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
II Mach 3:27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
Act 16:26 Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.