Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Habitavit

Gen 25:18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
Gen 37:1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Gen 47:27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
Num 21:31 Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.
II Reg 5:9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
III Reg 2:38 Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque in Semei in Jerusalem diebus multis.
I Par 11:7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
II Par 11:5 Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et ædificavit civitates muratas in Juda.
II Par 19:4 Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
II Esd 11:3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
Iob 15:28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.