Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
ECCE servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.

Loading...



Loading...


2 Non clamabit, neque accipiet personam; nec audietur vox ejus foris. 3 Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet; in veritate educet judicium.

Loading...


4 Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt.

Loading...


5 Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. 6 Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium,

Loading...



Loading...


7 ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.

Loading...


8 Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.

Loading...



Loading...


9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.

Loading...


10 Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum.

Loading...


11 Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ, de vertice montium clamabunt.

Loading...


12 Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.

Loading...


14 Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.

Loading...


15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. 16 Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos.

Loading...


17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.

Loading...


18 Surdi, audite; et cæci, intuemini ad videndum. 19 Quis cæcos, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? 20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde.

Loading...


23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura?

Loading...


24 Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas