Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
QUID ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?

Loading...


2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

Loading...



Loading...


3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.

Loading...



Loading...


4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.

Loading...



Loading...


5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?

Loading...


6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?

Loading...


8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.

Loading...


9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,

Loading...



Loading...


10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:

Loading...


11 non est intelligens, non est requirens Deum.

Loading...


12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Loading...



Loading...


13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:

Loading...


14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:

Loading...


15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:

Loading...



Loading...


16 contritio et infelicitas in viis eorum:

Loading...


17 et viam pacis non cognoverunt: 18 non est timor Dei ante oculos eorum.

Loading...


19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:

Loading...


20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

Loading...



Loading...


21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.

Loading...


22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:

Loading...


23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

Loading...


24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,

Loading...


25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum

Loading...


26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

Loading...


27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.

Loading...


28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

Loading...


29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas