Gen
Ex
Lev
Num
Deut
Jos
Jdc
Ruth
1 Sam
2 Sam
1 Reg
2 Reg
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Judith
Esth
Job
Ps
Prov
Eccles
Cant
Sap
Eccli
Isa
Jer
Lam
Bar
Ezech
Dan
Osee
Joël
Amos
Abd
Jon
Mich
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
1 Mach
2 Mach
POST hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:

Loading...


2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja.

Loading...


5 Ex vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni.

Loading...


6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.

Loading...


7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.

Loading...


8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.

Loading...


10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.

Loading...


11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.

Loading...


12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.

Loading...


13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.

Loading...



Loading...


14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.

Loading...


15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.

Loading...



Loading...


16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.

Loading...



Loading...


17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei:

Loading...


18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:

Loading...


21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.

Loading...


Mt

Mc

Lc

Jn

Act

Rom

1 Cor

2 Cor

Gal

Eph

Phil

Col

1 Thess

2 Thess

1 Tim

2 Tim

Tit

Philem

Heb

Jac

1 Petr

2 Petr

1 Jn

2 Jn

3 Jn

Judae

Apoc

 

Pater
Filius
Spiritus Sanctus
Angelorum
Satan
Commentarium
Nexus
Graphice
Atlas