Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vive

II Esd 2:3 et dixi regi: Rex in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?
Ezech 16:6 Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo, et dixi tibi cum esses in sanguine tuo: Vive, dixi, inquam, tibi; in sanguine tuo vive.
Dan 2:4 Responderuntque Chaldæi regi syriace: Rex, in sempiternum vive! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.
Dan 3:9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in æternum vive!
Dan 5:10 Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex, in æternum vive! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.
Dan 6:6 Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive!
Dan 6:21 Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive!