Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vitulum

Gen 18:7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
Gen 18:8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
Ex 29:1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
Ex 29:3 Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Ex 29:10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
Ex 29:36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
Ex 32:4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Ex 32:8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Ex 32:19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:
Ex 32:20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
Lev 1:5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:
Lev 4:3 si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
Lev 4:14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Lev 4:21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Lev 4:21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Lev 8:2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:
Lev 8:14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
Lev 8:17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
Lev 9:2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Lev 9:3 Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
Lev 9:8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
Lev 16:3 nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Lev 16:6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Lev 16:11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:
Lev 23:18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
Num 15:24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato:
Num 23:2 Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
Num 23:4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
Num 29:2 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Num 29:8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Num 29:36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Deut 9:16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
Deut 9:21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
I Reg 1:25 et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
I Reg 28:24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
III Reg 12:30 et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
II Esd 9:18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque blasphemias magnas:
Ps 28:6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium.
Ps 68:32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
Ps 105:19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
Prov 15:17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
Ier 34:18 Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
Ezech 43:19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
Ezech 43:21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
Ezech 43:23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
Ezech 43:25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
Ezech 45:18 Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
Ezech 45:22 Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.
Ezech 45:24 Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
Ezech 46:6 In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.