Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vita

Gen 18:10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Gen 18:14 Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
Deut 19:4 Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur:
Deut 28:66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.
Deut 30:20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
I Reg 18:18 Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis?
II Reg 1:23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
II Reg 15:21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: Quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
IV Reg 4:16 dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ.
II Par 21:19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis, exequias, sicut fecerat majoribus ejus.
I Esd 6:10 Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.
Tob 3:21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur: si autem in tribulatione fuerit, liberabitur: et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit.
Tob 14:17 Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
Iudith 12:20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Iob 3:20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt?
Iob 7:1 Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus.
Iob 7:7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
Iob 27:6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Iob 30:2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
Iob 33:20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.
Iob 33:22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
Iob 36:14 Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Ps 16:14 Frameam tuam ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
Ps 29:6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
Ps 30:11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea; et ossa mea conturbata sunt.
Ps 48:19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
Ps 62:5 Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
Ps 87:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
Ps 103:33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.
Ps 145:2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
Prov 3:22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
Prov 4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Prov 4:22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
Prov 4:23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Prov 12:28 In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem.
Prov 16:15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
Prov 18:21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Prov 22:4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.
Prov 28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
Eccles 3:12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua;
Eccles 6:8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Eccles 7:1 Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit?
Eccles 9:3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Sap 2:3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
Sap 2:15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
Sap 4:9 et ætas senectutis vita immaculata.
Sap 8:5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia?
Sap 8:7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Sap 12:23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.