Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

visionis

Gen 22:2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Iob 4:13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
Isa 29:7 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.
Isa 66:24 Et egredientur, et videbunt cadavera, virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
Ezech 12:23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
Osee 10:4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
Nah 1:1 Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.