Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vincti

Gen 39:20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Iob 3:18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
Iob 36:13 Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
Isa 22:3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter; procul fugerunt.
Isa 45:14 Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.
Isa 49:9 ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Dan 3:21 Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis:
Zach 9:12 Convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
II Mach 5:14 Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.
Heb 13:3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.