Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

viduæ

Ex 22:24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Deut 10:18 Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Deut 24:17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.
Deut 24:20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.
Deut 24:21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
Deut 26:12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:
Deut 26:13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
Deut 27:19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
III Reg 7:14 filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
III Reg 17:9 Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
Iudith 9:3 et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te Domine Deus meus, mihi viduæ.
Iob 24:3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
Iob 24:21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
Iob 27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
Iob 29:13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
Iob 31:16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci:
Ps 77:64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
Prov 15:25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.
Sap 2:10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis,
Eccli 35:18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas?
Isa 1:23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Isa 10:2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Ier 5:28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
Ier 7:6 advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:
Ier 15:8 Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
Ier 18:21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio:
Ier 49:11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduæ tuæ in me sperabunt.
Lam 5:3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
Bar 4:16 qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt.
Lc 4:25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
Act 6:1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
Act 9:39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
I Tim 5:3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
I Tim 5:16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.