Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vesceris

Gen 3:19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
Ex 13:6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Ex 34:18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Deut 12:22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur.
Deut 12:27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui: sanguinem hostiarum fundes in altari; carnibus autem ipse vesceris.
Ezech 4:10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud.