Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ventum

Ex 10:13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas.
Ex 10:19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum: non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti.
IV Reg 3:17 Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra.
Esth 6:2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
Iob 6:26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
Iob 15:2 Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
Iob 30:22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Prov 27:16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.
Eccles 5:15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
Eccles 11:4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.
Sap 5:11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
Eccli 5:11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Eccli 34:2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Ier 2:24 Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam, omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam.
Ier 5:13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis.
Ier 10:13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
Ier 14:6 Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
Ier 49:32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
Ier 51:1 Hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem:
Ier 51:16 Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.
Ezech 5:2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
Ezech 5:10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
Ezech 5:12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
Ezech 12:14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
Ezech 13:11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.
Ezech 17:21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
Ezech 42:16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
Ezech 42:17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
Ezech 42:18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
Ezech 42:19 Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
Dan 3:50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
Osee 8:7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Osee 12:1 Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis init, et oleum in Ægyptum ferebat.
Osee 13:15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
Amos 4:13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.
Ion 1:4 Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
II Mach 8:20 et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
Mt 14:30 Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
Lc 8:24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas.
Act 27:15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.