Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ventris

Gen 30:2 Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Deut 7:13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
Deut 28:4 Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
Deut 28:18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
Iob 3:10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Iob 40:11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Ps 21:15 Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Ps 126:3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Ps 131:11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Prov 18:8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
Prov 20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Prov 20:30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.
Prov 26:22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
Eccli 23:6 Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
Eccli 37:5 Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum.
Eccli 51:7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
Mich 6:7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?
Lc 1:42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.