Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

venitis

Ruth 1:11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?
II Reg 19:11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
Ier 13:20 Levate oculos vestros, et videte qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?