Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

veniam

Gen 4:13 Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
Gen 18:10 Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
Gen 33:14 Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
Ex 19:9 ait ei Dominus: Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Ex 20:24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
Num 15:28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
I Reg 10:8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
I Reg 29:8 Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo in diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis?
III Reg 1:14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
III Reg 13:8 Responditque vir Dei ad regem: Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto:
IV Reg 6:3 Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam.
IV Reg 18:32 donec veniam, et transferam vos in terram, quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum, et olei ac mellis, et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
II Esd 2:7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam:
Iob 23:3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
Ps 41:3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
Sap 12:11 Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Eccli 3:15 et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.
Eccli 25:34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi.
Isa 36:17 donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
Ezech 38:11 et dices: Ascendam ad terram absque muro: veniam ad quiescentes habitantesque secure: hi omnes habitant sine muro, vectes et portæ non sunt eis:
Mal 4:6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
I Mach 7:28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
Mt 8:7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.
Io 4:15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Io 14:18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.
Io 21:22 Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
Io 21:23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
Rom 9:9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius.
Rom 15:29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Rom 15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
I Cor 4:21 Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis?
II Cor 12:1 Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
Phil 2:24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Apoc 2:16 Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Apoc 2:25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
Apoc 3:3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
Apoc 3:3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.