Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vana

Deut 5:11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
I Reg 12:21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
I Reg 12:21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
II Par 32:15 Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
Tob 2:22 Ad hæc uxor ejus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt.
Iob 27:12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
Ps 40:7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Ps 59:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Ps 107:13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Prov 31:30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
Eccles 11:10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.
Eccli 20:21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
Isa 41:29 Ecce omnes injusti et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.
Isa 56:10 Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
Ezech 13:6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos: et perseveraverunt confirmare sermonem.
Ezech 13:8 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
Ezech 13:9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus.
Ezech 13:23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra: et scietis quia ego Dominus.
Ezech 21:29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
Ezech 22:28 Prophetæ autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus: cum Dominus non sit locutus.
I Cor 15:17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
Iac 1:26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
I Petr 1:18 Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis: