Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

unanimiter

Iudith 4:10 et clamaverunt ad Dominum Deum Israël unanimiter ne darentur in prædam infantes eorum, et uxores eorum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem, et fierent opprobrium gentibus.
Ps 82:6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt:
Act 1:14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
Act 2:46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
Act 4:24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt:
Act 5:12 Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Act 7:56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
Act 8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.