Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

turbinem

IV Reg 2:1 Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
IV Reg 2:11 Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
Osee 8:7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
Heb 12:18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,