Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tremor

Gen 9:2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
Ex 15:15 Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Iudith 11:9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.
Iudith 14:17 Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde.
Iob 4:14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
Iob 21:6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
Ps 54:6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
Isa 33:14 Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Ier 49:24 Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
I Mach 7:18 Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
Mc 16:8 At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.