Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

traderet

Deut 1:27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
Ios 9:24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
Ios 11:19 Non fuit civitas quæ se traderet filiis Israël, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit.
IV Reg 3:10 Dixitque rex Israël: Heu heu heu, congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manus Moab.
IV Reg 3:13 Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab?
Iudith 8:9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
Esth 2:9 Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret.
I Mach 11:40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
I Mach 16:18 Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
Mt 26:16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Mc 14:11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.
Lc 22:4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Lc 22:6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Io 13:2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:
Io 13:11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.