Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

tollere

Idc 18:17 At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
I Reg 21:9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum.
III Reg 22:3 (Dixitque rex Israël ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?)
Eccli 47:6 nam invocavit Dominum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in bello, et exaltare cornu gentis suæ.
I Mach 5:2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
I Mach 5:27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
I Mach 8:9 et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his,
I Mach 16:19 Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
Mt 5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium:
Mt 24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
Mt 24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Mc 13:16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Lc 17:31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
Io 5:10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
Act 27:21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.