Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

timentium

Ios 5:1 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
Esth 11:9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.
Ps 21:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Ps 33:8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Ps 118:63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Ps 144:19 Voluntatem timentium se faciet; et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
Eccli 26:3 Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
Eccli 34:14 Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.