Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

suscitat

Prov 10:12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Prov 15:1 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
Prov 16:28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Prov 26:21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
Io 5:21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Act 26:8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
II Cor 1:9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: