Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

superhumerale

Ex 28:4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
Ex 28:6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
Ex 28:28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Ex 35:27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Ex 39:2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
Ex 39:18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,