Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sulphur

Gen 19:24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
Iob 18:15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est: aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
Ps 10:7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
Isa 34:9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem.
Ezech 38:22 Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
Lc 17:29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
Apoc 9:17 Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita eorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.