Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

subito

Num 6:9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
Ios 11:7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
III Reg 20:40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum: Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
Iob 7:18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
Iob 24:17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Iob 37:21 At nunc non vident lucem: subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
Ps 72:19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
Prov 6:15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
Eccli 5:9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
Eccli 11:23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
Isa 30:13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Isa 47:9 Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas; universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
Isa 60:22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore ejus subito faciam istud.
Ier 4:20 Contritio super contritionem vocata est: et vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meæ.
Ier 18:9 Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud,
Ier 49:19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
Ier 50:44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
I Mach 3:23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius:
I Mach 4:2 ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
Lc 2:13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
Lc 9:39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:
Act 9:3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
Act 22:6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
Act 28:6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.