Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

stultitiam

II Reg 13:12 Quæ respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israël: noli facere stultitiam hanc.
Prov 12:23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.
Prov 13:16 Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
Prov 14:17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
Prov 14:18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
Prov 14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
Prov 15:2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
Prov 26:4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
Prov 26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Prov 26:11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
Eccles 1:17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
Eccles 2:3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Eccles 2:12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?)
Eccles 2:13 Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Eccli 6:2 Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam:
Eccli 13:10 Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
Eccli 13:11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
Eccli 41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Eccli 47:22 Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam:
Eccli 47:27 Et dereliquit post se de semine suo, gentis stultitiam,
Isa 9:17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Ier 29:23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
Osee 2:10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus; et vir non eruet eam de manu mea;
I Cor 1:21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
I Cor 1:23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,