Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

statui

I Esd 6:12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
I Esd 7:21 et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis,
II Esd 4:13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
II Esd 12:31 Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
Ps 118:106 Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
Tit 3:12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.